- CANONUM Codes seu Corpus
- CANONUM Codes seu Corpuscollectio dicta est Canonunt nuda, eô ordine, quô illi in Conciliis scripti sunt et subscripti, habitâ tantum ratione temporis sub una serie numerorum. Capellus de Sedis Rom. Fide seu Stellionatu, c. 5. inter Codicem Canonum et Corpus distinguit, Ex Canonibus, inquiens, ad disciplinam pertinentibus conflatum Syntagma minus et vetustius dicebatur Corpus, ubi augescere coepit, Codex dictus est. Quod speciosius, quam verius, dictum. A' Graecis enim primum Collectiones factae sunt, qui Βίβλον Κανόνων, h. e. Codicem Canonum, collectionem hancce vocant passim, ut inprimis patet ex Synodi Chalcedon. Act. 4. 11. 13. Apud Latinos quoque, sine discrimine legas Codicem Canonum, Corpus Canonum et Corpus Codicis Canonicum, etc. In hoc Codice accurate edendo, magnam hôc saeculô laudem reportavit Christoph. Iustellus, cuius in colligendis Scriptoribus Iuris Canonici veteris tanta fuit industria, ur merito is Stator ac Restaurator antiqui et purioris Iuris Canonici dici possit. Quod affatim ossendunt, editi ab eo Codices Ecclesiae Universae et Eccl. Afric. cum Notis: Item Iuris Canonici vet. Collectores Graeci et Photii Nomocanon, cum Scholiis Balsamonis, ab A. C. 1610. usque ad A. C. 1615. multaque alia, quae ille morte praeventus perficere non potuit; perfecit vero fil. Henricus, qui cum Guil. Doello Theologe et Socio Sorbonico, a Patre magna ex parte collectam Iuris Canonici vet. Bibliothecam, Graecorum Latinorumque Digestiones continentem, A. C. 1661. duobus voluminibus Lutetiae edidit. Vide eundem Mastricht, ubi supra, et infra in voce Codex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.